

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 8: Versus 9
Haec parabola.Nota hanc esse primam parabolam quae cum interpretatione sua posita sit. Et cavendum est ubicunque Dominus rogatus a discipulis intrinsecus sermones suos disserit, ne vel aliud vel plus vel minus intelligere velimus, quam ab eo expositum est. Ideo autem hanc parabolam per seipsum dignatur ostendere, ut se figurate loqui innotesceret, et rerum significationes etiam in his quae exponere noluit, quaerendas esse doceret.